| t byfield on Fri, 21 Jan 2000 22:44:46 +0100 (CET) |
[Date Prev] [Date Next] [Thread Prev] [Thread Next] [Date Index] [Thread Index]
| <nettime> Tela Totius Terrae (TTT) |
<http://www.orient.uw.edu.pl/~conradus/docs/voccomp.html>
_________________________________________________________________
CENTUM VOCABULA COMPUTATRALIA
a Dracone (me) comparata
a.d. XIII. Kalendas Octobres MMDCCXLIX.a.U.c.
_________________________________________________________________
Praefatio
Haec sunt vocabula Latina, quae ad res computatrales nominandas
disputandasque pertinent quaeque a meipso Latine loquente vel
scribente saepe adhibentur. Nihilominus, vocabularium computatrale
Latinum est adeo imperfectum, ut adhuc de his rebus loqui difficile
sit. Ea de causa, si qua consilia eius argumenti cepisti, facito me,
quaeso, certiorem. Gratias!
Nisi fallor (me minime falli spero), si Romani adhuc valerent,
Latinitas viva eadem lege (id est: non sine quibusdam difficultatibus)
ac aliae linguae modernae vocabula ad res computatrales exprimendas
pertinentia acciperet. Priusquam opus meum incohavi, observanda mihi
erat lingua, quae maxime structura grammatica sermoni Latino similis,
simul viva eiusmodi congeriem verborum acceperat. Forte ac fortuito
talis est mea propria lingua; videamus igitur, quid in lingua Polonica
factum sit: nonnulla vocabula versa sunt, nonnulla vocabulis Polonis
reddita, nonnulla tandem directe translata, omnia tamen Anglicae
linguae notam habent inustam et, quamquam de computatris plures iam
circiter viginti annos loquimur, colloquia programmatorum adhuc sonant
quasi stridor horribilis. Docti queruntur, sed Polonice (non Anglice
vocabulis Polonis, verum Polonice) de his rebus disputari simpliciter
nequitur. Si Romani ipsi nunc computatris uterentur, non aliter, ut
opinor, res se haberent in lingua Latina.
Ea de causa non sum nisus, ut vocabula Anglica in Latinam aetatis
Ciceronis verterentur; eiusmodi labor sensu caret, quod non Cicero
ille, sed nos computatris utimur; de computatris autem clare,
distincte, breviter narrandum est, ut omnes nationes inter se in hac
materie bene intelligantur. Quod facile fit, si lingua Latina in hac
re alios sermones vivos sequitur. Omnes autem linguae vivae
vocabularium Anglicum sequuntur, et est res facilis intellectu, quod
disciplina ista ab hominibus Anglice loquentibus inventa, ab isdem
praecipue colitur. Itaque opinione mea etiam nos, nisi superbia
affecti errare volumus, e turri elephantina exire debemus, ut mundum
modernum fugientem celeriter sequamur. Ea lege vocabularium a me
creatum bonum et utile esse puto, nihilominus ulla rei discussio me
valde iuvabit. Si quid addere vis, si quid tibi displicet, nisi omnino
consentis - mitte litteras electronicas!
Vocabula Anglica vertens usus sum quattuor vocabulariis:
* Vocabulario Polonico-Latino a Lidia Winniczuk, Varsoviae anno
1994.
* Vocabulario Latino-Polonico a Casimiro Kumaniecki, Varsoviae anno
1993.
* Vocabulario Ecclesiastico Latino-Polonico a p. Aloysio Jougan,
Varsoviae anno 1994.
* Vocabulario Oxoniensi Latino-Anglico a P.G.W.Glare, Oxonii anno
1994.
Nonnulla vocabula, verbi gratia 'moderatrum' et alia talia, ipse
creavi.
Draco
draco@mi.com.pl
_________________________________________________________________
Abbreviaturae
abbr. - abbreviatura
abstr. - abstractum
adj. - adiectivum
e.g. - exempli gratia
f. - genus femininum
indecl. - indeclinabile
m. - genus masculinum
n. - genus neutrum
pl. - numerus pluralis
subst. - substantivum
v. - vide
vt - verbum temporale
_________________________________________________________________
1. abort - vt sustinere (processum vel programma)
2. address - subst. (memoriae) locus,i m.
3. assembly language - subst. lingua,ae f. machinalis
4. background - subst. fundus,i m.
5. binary - adj. binaris,is,e
6. bit - subst. bitus,i m. (abbr. binaris digitus)
7. booting-up - subst. initiatio,onis f. systematis
8. branch - subst. saltus,us m. relativus, conditional branch -
saltus condicionalis
9. bug - subst. mendum,i n.
10. buggy - adj. mendosus,a,um
11. bus - subst. magistrale,is n.
12. byte - subst. octetus,i m. (?)
13. chip - subst. talus (integratus),i m
14. command - subst. iussum,i n.
15. compilation - subst. compilatio,onis m.
16. compile - vt compilare
17. compiler - subst. compilatrum,i n. (?)
18. computer - 1. subst. computatrum,i n 2. adj. computatralis,is,e
19. connect - vt conectere
20. connection - subst. conexus,us m.
21. constant - subst. (valor) constans,ntis m.
22. coprocessor - subst. coprocessorium,i n. (arithmeticum)
23. copy - vt copiare
24. crash - vt cadere, collabi the system crashed - systema cecidit
vel systema collapsum est.
25. cyberspace - subst. cyberspatium,i n.; spatium,i n. cyberneticum
26. data - subst. data,orum n.
27. database - subst. datarum ordinatrum,i n.
28. debugger - subst. emendatrum,i n. (?)
29. debugging - subst. emendatio,onis f.
30. delete - vt delere
31. digital - adj. digitalis,is,e
32. dimension - subst. tabula,ae f.; matrix,icis f.
33. directory - subst. (plicarum) index,indicis m.
34. disk - subst. discus,i m; hard disk - discus durus vel rigidus vel
fixus; compact disk - discus compactus
35. disk drive - subst. statio,onis f. discorum
36. diskette - subst. disculus,i m
37. download - vt (ex)trahere (aliquid ex reti)
38. electronic - adj. electronicus,a,um
39. e-mail - 1. subst. litterae,arum f. electronicae 2. abstr.
cursus,us m. publicus electronicus
40. erase - vt eradere; v. delete
41. execute - vt v. run
42. file - subst. scapus,i m; plica,ae f
43. folder - subst. cooperculum,i n
44. font - subst. typus,i m.
45. format - 1. subst. forma,ae f.; compositio,onis f. 2. vt (discum)
(con)formare
46. hardware - subst. armatura,ae (electronica)
47. hexadecimal - adj. sedecimalis,is,e
48. homepage - subst. pagina,ae f. domestica
49. hypertext - 1. subst. hypertextus,us m. 2. adj.
hypertextualis,is,e
50. input - 1. vt (data) inducere 2. subst. initus,us m., input and
output - (datarum) initus exitusque
51. install - vt installare
52. instruction - subst. iussum,i n.
53. integer - adj. & subst. (valor) integer,gri m.; integer,gra,grum
54. Internet - subst. Internetum,i n; Interrete,is n
55. interpretate - vt interpretari
56. interpretation - subst. interpretatio,onis m.
57. interpreter - subst. interpretatrum,i n. (?)
58. interrupt - subst. interruptus,us m.
59. IRC - subst. IRC indecl.
60. jump - 1. vt salire 2. subst. saltus,us m.
61. key - subst. clavis,is f
62. keyboard - subst. claviatura,ae f.
63. library - subst. libraria,ae f.
64. link - 1. subst. coniunctio,onis f.; ligamen,inis n. 2. vt
consolidare
65. linker - subst. consolidatrum,i n.
66. linking - subst. consolidatio,onis f.
67. list - 1. subst. catena,ae f. 2. list owner - moderator,oris m.
gregis 3. v. mailing list
68. listing - v. program
69. load - vt legere, e.g. the computer loads a file - plica a
computatro legitur.
70. log-in - vt inire
71. log-out - vt exire
72. magnetic - adj. magneticus,a,um
73. mail - v. e-mail
74. mailing list - subst. grex,gregis m. (Interneti)
75. memory - subst. memoria,ae f.
76. modem - subst. transmodulatrum,i n
77. monitor - subst. monitorium,i n
78. mouse - subst. mus,muris m; musculus,i m
79.. multitasking - subst. processio,onis f. multiplex
80. net - subst. rete,is n
81. netserver - subst. computatrum moderans; moderatrum,i n (?)
82. node - subst. nodus,i m., an Internet node - nodus Interneti
83. number - subst. numerus,i m.
84. operating system - subst. systema,atis n. internum
85. parallel - adj. parallelus,a,um
86. password - subst. signum,i n.
87. pointer - subst. index,indicis m., stack pointer - struis index.
88. port - subst. portus,us m.
89. procedure - subst. procedura,ae f.
90. process - subst. processus,us m.
91. processor - subst. processorium,i n.; Central Processing Unit -
Processorium Centrale
92. program - 1. subst. programma,atis n.; program listing - textus,us
m. programmatis 2. vt programmare
93. programmable - adj. programmabilis,is,e
94. programmer - 1. homo programmator,oris m.; programmatrix,icis f.
2. machina programmatrum,i n.
95. RAM - subst. memoria,ae f. volatilis, static RAM - memoria
statica, dynamic RAM - memoria dynamica
96. real - adj. realis,is,e, real (floating point) value - numerus
(vel valor) realis
97. register - subst. regestrum,i n.
98. ROM - subst. memoria,ae f. fixa
99. routine - subst. v. procedure
100. run - vt operari, e.g. the program is running - programma
operatur; run a program - fac programma operetur
101. save - vt (con)servare, (data in disco) reponere
102. screen - subst. scrinium,i n; quadrum,i n
103. screenmode - subst. modus,i m. (imaginem) exhibendi
104. serial - adj. serialis,is,e
105. server - subst. v. netserver
106. shutdown - vt claudere, the system is shutdown - systema clausum
est.
107. socket - subst. nidus,i m.
108. software - subst. v. program
109. sound - subst. sonus,i m., sound generator - sonorum generatrum
110. spreadsheet - subst. charta,ae f. computativa
111. stack - subst. strues,is f.
112. string - subst. series,ei f., character string - litterarum
series.
113. subdirectory - subst. v. folder
114. subroutine - subst. subprocedura,ae f.; subprogramma,atis n.
115. system - subst. systema,atis n.
116. tape - subst. taenia,ae f.
117. terminal - subst. terminale,is n.
118. upload - vt mittere (aliquid ad rete)
119. value - subst. valor,oris m.
120. variable - subst. (valor) variabilis,is m.; variabile,is n.
121. vector - subst. index,indicis m., a jump through a vector -
saltus per indicem
122. window - subst. fenestra,ae f.
123. wire - subst. filum,i n.
124. word - subst. verbum,i n., long word - verbum longum
125. wordprocessor - subst. (programma) editorium,i n.
126. World Wide Web - subst. Tela,ae f. Totius Terrae (TTT)
127. write - vt 1. to write a program - programma scribere
(componere); 2. v. save
_________________________________________________________________
# distributed via <nettime>: no commercial use without permission
# <nettime> is a moderated mailing list for net criticism,
# collaborative text filtering and cultural politics of the nets
# more info: majordomo@bbs.thing.net and "info nettime-l" in the msg body
# archive: http://www.nettime.org contact: nettime@bbs.thing.net